monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6 > sectio 12 > sectio 159 > 89 > 8 > cpl894.198 > sectio 5 > sectio 156 > sectio 92 > sectio 34 > sectio 99 > 28
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 27. <<<    

28.

1 Deinde cum aliquamdiu starem, dico imperatori: Fac me securum pro te offerre, absolve animum meum.
2 Cum assideret, annueretque, non tamen aperte polliceretur, atque ego starem, dixit se emendaturum rescriptum.
3 Statim dicere coepi, ut omnem cognitionem tolleret; ne occasione cognitionis comes aliqua christianos attereret iniuria.
4 Promisit futurum.
5 Aio illi: Ago fide tua; et repetivi: Ago fide tua.
6 Age, inquit, fide mea.
7 Et ita ad altare accessi, non aliter accessurus, nisi mihi plene promisisset.
8 Et vere tanta oblationis fuit gratia, ut sentirem etiam ipse eam Deo nostro commendatiorem fuisse gratiam, et divinam praesentiam non defuisse.
9 Omnia itaque ex sententia gesta sunt.